monumenta.ch > Ambrosius > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 8, 46
Itaque non immerito aestimatus est intellectus Dei in eo esse; quoniam quae occulta sunt Deo? Quid autem occultius internorum viscerum testimonio, in quae sapientis intellectus velut quidam pietatis descendit arbiter, et velut quamdam genitalis alvi vocem eruit; quia maternus patuit affectus, qui eligeret filium suum vel apud alienam vivere, quam in conspectu matris necari.